monumenta.ch > Orosius > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 9, 15
sed Metellus vim magnam belvarum timens prius eas magno usus consilio vel in fugam vel in mortem egit et sic facile quamvis magnam vim hostium superavit: XX milia Carthaginiensium in eo proelio caesa sunt, elephanti quoque sex et viginti interfecti centum et quattuor capti et per Italiam ducti maximum Italicis gentibus spectaculum praebuerunt. Hasdrubal cum paucis Lilybaeum profugit atque absens a Poenis capitis damnatus est.